# Pro S. Roscio Amerino 94

Cicero, Pro S. Roscio Amerino, 94. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cicero/pro-s-roscio-amerino/94

dices: quid postea, si Romae adsiduus fui? respondebo: at ego omnino non fui. — fateor me sectorem esse, verum et alii multi. — at ego, ut tute arguis, agricola et rusticus. — non continuo, si me in gregem sicariorum contuli, sum sicarius. — at ego profecto qui ne novi quidem quemquam sicarium longe absum ab eius modi crimine. permulta sunt quae dici possunt qua re intellegatur summam tibi facultatem fuisse malefici suscipiendi; quae non modo idcirco praetereo quod te ipsum non libenter accuso verum eo magis etiam quod, si de illis caedibus velim commemorare quae tum factae sunt ista eadem ratione qua Sex. Roscius occisus est, vereor ne ad pluris oratio mea pertinere videatur.

---

Cicero, Pro S. Roscio Amerino, ed. Albert Curtis Clark. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi0474/phi002/phi0474.phi002.perseus-lat2.xml.
