Latin
1
Cicero, Pro T. Annio Milone 1
Not analysed yet
etsi vereor, iudices, ne turpe sit pro fortissimo viro dicere incipientem timere minimeque deceat, cum T. Annius ipse magis de rei publicae salute quam de sua perturbetur, me ad eius causam parem animi magnitudinem adferre non posse, tamen haec novi iudici nova forma terret oculos qui, quocumque inciderunt, veterem consuetudinem fori et pristinum morem iudiciorum requirunt. non enim corona consessus vester cinctus est, ut solebat; non usitata frequentia stipati sumus;