# Pro T. Annio Milone 103

Cicero, Pro T. Annio Milone, 103. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cicero/pro-t-annio-milone/103
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cicero/pro-t-annio-milone/103
CTS URN: urn:cts:latinLit:phi0474.phi031.perseus-lat2:103

quodnam ego concepi tantum scelus aut quod in me tantum facinus admisi, iudices, cum illa indicia communis exiti indagavi, patefeci, protuli, exstinxi? omnes mihi meisque redundant ex fonte illo dolores. quid me reducem esse voluistis? an ut inspectante me expellerentur ei per quos essem restitutus? nolite, obsecro vos, acerbiorem mihi pati reditum esse quam fuerit ille ipse discessus. nam qui possum putare me restitutum, si distrahor ab his per quos restitutus sum? Vtinam di immortales fecissent—pace tua, patria, dixerim: metuo enim ne scelerate dicam in te quod pro Milone dicam pie— utinam P. Clodius non modo viveret sed etiam praetor, consul, dictator esset potius quam hoc spectaculum viderem!

---

Cicero, Pro T. Annio Milone, ed. Albert Curtis Clark. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi0474/phi031/phi0474.phi031.perseus-lat2.xml.
