Latin · ~2 min
105
Cicero, Pro T. Annio Milone 105
Not analysed yet
O terram illam beatam quae hunc virum exceperit, hanc ingratam si eiecerit, miseram si amiserit! sed finis sit; neque enim prae lacrimis iam loqui possumus, et hic se lacrimis defendi vetat. vos oro obtestorque, iudices, ut in sententiis ferendis, quod sentietis, id audeatis. vestram virtutem, iustitiam, fidem, mihi credite, is maxime comprobabit qui in iudicibus legendis optimum et sapientissimum et fortissimum quemque delegit.