Latin · ~3 min
14
Cicero, Pro T. Annio Milone 14
Not analysed yet
non enim est ulla defensio contra vim umquam optanda, sed non numquam est necessaria,—nisi vero aut ille dies quo Ti. Gracchus est caesus, aut ille quo Gaius, aut arma Saturnini non, etiam si e re publica oppressa sunt, rem publicam tamen volnerarunt. itaque ego ipse decrevi, cum caedem in via Appia factam esse constaret, non eum qui se defendisset contra rem publicam fecisse, sed, cum inesset in re vis et insidiae, crimen iudicio reservavi, rem notavi. quod si per furiosum illum tr. pl. senatui quod sentiebat perficere licuisset, novam quaestionem nullam haberemus. decernebat enim ut veteribus legibus, tantum modo extra ordinem, quaereretur. divisa sententia est postulante nescio quo—nihil enim necesse est omnium me flagitia proferre —sic reliqua auctoritas senatus empta intercessione sublata est.