Latin · ~3 min
16
Cicero, Pro T. Annio Milone 16
Not analysed yet
iam illud ipse dicet profecto quod sua sponte fecit, Publione Clodio tribuendum putarit an tempori. domi suae nobilissimus vir, senatus propugnator atque illis quidem temporibus paene patronus, avunculus huius iudicis nostri fortissimi viri, M. Catonis, tribunus plebis M. Drusus occisus est. nihil de eius morte populus consultus est, nulla quaestio decreta a senatu est. quantum luctum fuisse in hac urbe a nostris patribus accepimus, cum P. Africano domi suae quiescenti illa nocturna vis esset inlata? quis tum non ingemuit, quis non arsit dolore, quem immortalem, si fieri posset, omnes esse cuperent, eius ne necessariam quidem exspectatam esse mortem? num igitur ulla quaestio de Africani morte lata est? certe nulla.