# Pro T. Annio Milone 31

Cicero, Pro T. Annio Milone, 31. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cicero/pro-t-annio-milone/31

quod si ita putasset, certe optabilius Miloni fuit dare iugulum P. Clodio, non semel ab illo neque tum primum petitum, quam iugulari a vobis, quia se non iugulandum illi tradidisset. sin hoc nemo vestrum ita sentit, illud iam in iudicium venit, non occisusne sit, quod fatemur, sed iure an iniuria, quod multis in causis saepe quaesitum est. insidias factas esse constat, et id est quod senatus contra rem publicam factum iudicavit; ab utro factae sint incertum est. de hoc igitur latum est ut quaereretur. ita et senatus rem, non hominem notavit et Pompeius de iure, non de facto quaestionem tulit. num quid igitur aliud in iudicium venit nisi uter utri insidias fecerit? profecto nihil: si hic illi, ut ne sit impune; si ille huic, tum nos scelere solvamur.

---

Cicero, Pro T. Annio Milone, ed. Albert Curtis Clark. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi0474/phi031/phi0474.phi031.perseus-lat2.xml.
