Latin · ~2 min
49
Cicero, Pro T. Annio Milone 49
Not analysed yet
age, sit ita factum: quae causa fuit cur Romam properaret, cur in noctem se coniceret? quid adferebat festinationis quod heres erat? primum nihil erat cur properato opus esset; deinde si quid esset, quid tandem erat quod ea nocte consequi posset, amitteret autem, si postridie Romam mane venisset? atqui ut illi nocturnus ad urbem adventus vitandus potius quam expetendus fuit, sic Miloni, cum insidiator esset, si illum ad urbem noctu accessurum sciebat, subsidendum atque exspectandum fuit.