Latin · ~1 min
51
Cicero, Pro T. Annio Milone 51
Not analysed yet
atque illo die certe Aricia rediens devertit Clodius ad se in Albanum. quod ut sciret Milo illum Ariciae fuisse, suspicari tamen debuit eum, etiam si Romam illo die reverti vellet, ad villam suam quae viam tangeret deversurum. cur nec ante occurrit ne ille in villa resideret, nec eo in loco subsedit quo ille noctu venturus esset?