Latin · ~2 min
53
Cicero, Pro T. Annio Milone 53
Not analysed yet
videamus nunc id quod caput est, locus ad insidias ille ipse ubi congressi sunt utri tandem fuerit aptior. id vero, iudices, etiam dubitandum et diutius cogitandum est? ante fundum Clodi quo in fundo propter insanas illas substructiones facile hominum mille versabatur valentium, edito adversarii atque excelso loco superiorem se fore putabat Milo, et ob eam rem eum locum ad pugnam potissimum elegerat, an in eo loco est potius exspectatus ab eo qui ipsius loci spe facere impetum cogitarat? res loquitur ipsa, iudices, quae semper valet plurimum.