Latin
57
Cicero, Pro T. Annio Milone 57
Not analysed yet
cur igitur eos manu misit? metuebat scilicet ne indicaretur, ne dolorem perferre non possent, ne tormentis cogerentur occisum esse a servis Milonis in Appia via P. Clodium confiteri. quid opus est terrore? quid quaeris? occideritne? occidit. iure an iniuria? nihil ad tortorem: facti enim in eculeo quaestio est, iuris in iudicio. quod igitur in causa quaerendum est, id agamus hic; quod tormentis inveniri vis, id fatemur. manu vero cur miserit, si id potius quaeris quam cur parum amplis adfecerit praemiis, nescis inimici factum reprehendere.