Latin · ~3 min
66
Cicero, Pro T. Annio Milone 66
Not analysed yet
verum, ut intellego, cavebat magis Pompeius quam timebat, non ea solum quae timenda erant, sed omnia, ne vos aliquid timeretis. oppugnata domus C. Caesaris, clarissimi ac fortissimi viri, multas noctis horas nuntiabatur: nemo audierat tam celebri loco, nemo senserat; tamen audiebatur. non poteram Cn. Pompeium, praestantissima virtute virum, timidum suspicari; diligentiam pro tota re publica suscepta nimiam nullam putabam. frequentissimo senatu nuper in Capitolio senator inventus est qui Milonem cum telo esse diceret. nudavit se in sanctissimo templo, quoniam vita talis et civis et viri fidem non faciebat, ut eo tacente res ipsa loqueretur. omnia false atque invidiose ficta comperta sunt: tametsi metuitur etiam nunc Milo.