Latin · ~4 min
78
Cicero, Pro T. Annio Milone 78
Not analysed yet
mandate hoc memoriae, iudices. spero multa vos liberosque vestros in re publica bona esse visuros: in eis singulis ita semper existimabitis, vivo P. Clodio nihil eorum vos visuros fuisse. in spem maximam et, quem ad modum confido, verissimam sumus adducti, hunc ipsum annum, hoc summo viro consule, compressa hominum licentia, cupiditatibus confractis, legibus et iudiciis constitutis, salutarem civitati fore. num quis igitur est tam demens qui hoc P. Clodio vivo contingere potuisse arbitretur? quid? ea quae tenetis privata atque vestra dominante homine furioso quod ius perpetuae possessionis habere potuissent? non timeo, iudices, ne odio mearum inimicitiarum inflammatus libentius haec in illum evomere videar quam verius. etenim si praecipuum esse debebat, tamen ita communis erat omnium ille hostis ut in communi odio paene aequaliter versaretur odium meum. non potest dici satis, ne cogitari quidem, quantum in illo sceleris, quantum exiti fuerit.