Latin · ~3 min
85
Cicero, Pro T. Annio Milone 85
Not analysed yet
non est humano consilio, ne mediocri quidem, iudices, deorum immortalium cura res illa perfecta. regiones me hercule ipsae quae illam beluam cadere viderunt, commosse se videntur et ius in illo suum retinuisse. vos enim iam, Albani tumuli atque luci, vos, inquam, imploro atque testor, vosque, Albanorum obrutae arae, sacrorum populi Romani sociae et aequales, quas ille praeceps amentia caesis prostratisque sanctissimis lucis substructionum insanis molibus oppresserat; vestrae tum religiones viguerunt, vestra vis valuit, quam ille omni scelere polluerat; tuque ex tuo edito monte Latiari, sancte Iuppiter, cuius ille lacus, nemora finisque saepe omni nefario stupro et scelere macularat, aliquando ad eum puniendum oculos aperuisti: vobis illae, vobis vestro in conspectu serae, sed iustae tamen et debitae poenae solutae sunt.