Latin · ~2 min
89
Cicero, Pro T. Annio Milone 89
Not analysed yet
an consules in praetore coercendo fortes fuissent? primum Milone occiso habuisset suos consules; deinde quis in eo praetore consul fortis esset per quem tribunum virtutem consularem crudelissime vexatam esse meminisset? oppressisset omnia, possideret, teneret; lege nova, quae est inventa apud eum cum reliquis legibus Clodianis, servos nostros libertos suos effecisset; postremo, nisi eum di immortales in eam mentem impulissent ut homo effeminatus fortissimum virum conaretur occidere, hodie rem publicam nullam haberetis.