Latin · ~2 min
93
Cicero, Pro T. Annio Milone 93
Not analysed yet
me quidem, iudices, exanimant et interimunt hae voces Milonis quas audio adsidue et quibus intersum cotidie. valeant, inquit valeant cives mei; sint incolumes, sint florentes, sint beati; stet haec urbs praeclara mihique patria carissima, quoquo modo erit merita de me; tranquilla re publica mei cives, quoniam mihi cum illis non licet, sine me ipsi, sed propter me tamen perfruantur. ego cedam atque abibo. si mihi bona re publica frui non licuerit, at carebo mala, et quam primum tetigero bene moratam et liberam civitatem, in ea conquiescam.