# Pro T. Annio Milone 94

Cicero, Pro T. Annio Milone, 94. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cicero/pro-t-annio-milone/94

O frustra inquit mei suscepti labores, o spes fallaces, o cogitationes inanes meae! ego cum tribunus plebis re publica oppressa me senatui dedissem quem exstinctum acceperam, equitibus Romanis quorum vires erant debiles, bonis viris qui omnem auctoritatem Clodianis armis abiecerant, mihi umquam bonorum praesidium defuturum putarem? ego cum te—mecum enim saepissime loquitur—patriae reddidissem, mihi putarem in patria non futurum locum? Vbi nunc senatus est quem secuti sumus, ubi equites Romani illi, illi inquit tui? ubi studia municipiorum, ubi Italiae voces, ubi denique tua, M. Tulli, quae plurimis fuit auxilio, vox atque defensio? mihine ea soli qui pro te totiens morti me obtuli nihil potest opitulari?

---

Cicero, Pro T. Annio Milone, ed. Albert Curtis Clark. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi0474/phi031/phi0474.phi031.perseus-lat2.xml.
