Latin · ~3 min
3 to 4
Cicero, Topica 3-4
Not analysed yet
rhetor autem ille magnus haec, ut opinor, Aristotelia se ignorare respondit. Quod quidem minime sum admiratus eum philosophum rhetori non esse cognitum, qui ab ipsis philosophis praeter admodum paucos ignoretur; quibus eo minus ignoscendum est, quod non modo rebus eis quae ab illo dictae et inventae sunt adlici debuerunt, sed dicendi quoque incredibili quadam cum copia tum etiam suavitate. non potui igitur tibi saepius hoc roganti et tamen verenti ne mihi gravis esses—facile enim id cernebam—debere diutius, ne ipsi iuris interpreti fieri videretur iniuria. Etenim cum tu mihi meisque multa saepe scripsisses, veritus sum ne, si ego gravarer, aut ingratum id aut superbum videretur. Sed dum fuimus una, tu optimus es testis quam fuerim occupatus;