Latin · ~1 min
urn:cts:latinLit:phi0474.phi042.perseus-lat2
Cicero, Topica 46
Not analysed yet
sequitur similitudinem differentia rei maxime contraria superiori; sed est eiusdem dissimile et simile invenire. Eius generis haec sunt: Non, quem ad modum quod mulieri debeas, recte ipsi mulieri sine tutore auctore solvas, item, quod pupillo aut pupillae debeas, recte possis eodem modo solvere.