Latin · ~1 min
urn:cts:latinLit:phi0474.phi042.perseus-lat2
Cicero, Topica 52
Not analysed yet
ante rem enim quaeruntur quae talia sunt: apparatus conloquia locus constitutum convivium; cum re autem: pedum crepitus, corporum umbrae et si quid eius modi; at post rem: pallor rubor titubatio, si qua alia signa conturbationis et conscientiae, praeterea restinctus ignis, gladius cruentus ceteraque quae suspicionem facti possunt movere.