Latin · ~2 min
urn:cts:latinLit:phi0474.phi042.perseus-lat2
Cicero, Topica 58
Not analysed yet
proximus est locus rerum efficientium, quae causae appellantur; deinde rerum effectarum ab efficientibus causis. Harum exempla, ut reliquorum locorum, paulo ante posui equidem ex iure civili; sed haec patent latius. causarum genera duo sunt; unum, quod vi sua id quod sub eam vim subiectum est certe efficit, ut Ignis accendit; alterum, quod naturam efficiendi non habet sed sine. quo effici non possit, ut si quis aes statue causam velit dicere, quod sine eo non possit effici.