# Topica 58

Cicero, Topica, 58. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cicero/topica/58
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cicero/topica/58
CTS URN: urn:cts:latinLit:phi0474.phi042.perseus-lat2:58

proximus est locus rerum efficientium, quae causae appellantur; deinde rerum effectarum ab efficientibus causis. Harum exempla, ut reliquorum locorum, paulo ante posui equidem ex iure civili; sed haec patent latius. causarum genera duo sunt; unum, quod vi sua id quod sub eam vim subiectum est certe efficit, ut Ignis accendit; alterum, quod naturam efficiendi non habet sed sine.quo effici non possit, ut si quis aes statue causam velit dicere, quod sine eo non possit effici.

---

Cicero, Topica, ed. Augustus Samuel Wilkins. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi0474/phi042/phi0474.phi042.perseus-lat2.xml.
