Latin · ~3 min
6 to 7
Cicero, Topica 6-7
Not analysed yet
Cum omnis ratio diligens disserendi duas habeat partis, unam inveniendi alteram iudicandi, utriusque princeps, ut mihi quidem videtur, Aristoteles fuit. Stoici autem in altera elaboraverunt; iudicandi enim vias diligenter persecuti sunt ea scientia quam διαλεκτικὴν appellant, inveniendi artem quae τοπικὴ dicitur, quae et ad usum potior erat et ordine naturae certe prior, totam reliquerunt. nos autem, quoniam in utraque summa utilitas est et utramque, si erit otium, persequi cogitainus, ab ea quae prior est ordiemur. Vt igitur earum rerum quae absconditae sunt demonstrate et notato loco facilis inventio est, sic, cum pervestigare argumentum aliquod volumus, locos nosse debemus; sic enim appellatae ab Aristotele sunt eae quasi sedes, e quibus argumenta promuntur.