Latin · ~1 min
urn:cts:latinLit:phi0474.phi042.perseus-lat2
Cicero, Topica 61
Not analysed yet
hoc igitur sine quo non fit, ab eo in quo certe fit diligenter est separandum. Illud enim est tamquam utinam ne in nemore Pelio— Nisi enim accidissent abiegnae ad terram trabes, Argo illa facta non esset, nec tamen fuit in his trabibus efficiendi vis necessaria. At cum in Aiacis navim crispisulcans igneum fulmen iniectum est, inflammatur navis necessario.