Latin · ~3 min
64 to 65
Cicero, Topica 64-65
Not analysed yet
Nam iacere telum voluntatis est, ferire quem nolueris fortunae. Ex quo aries svbicitvr ille in vestris actionibus: si telvm manv fvgit magis qvam iecit. Cadunt etiam in ignorationem atque imprudentiam perturbationes animi; quae quamquam sunt voluntariae—obiurgatione enim et admonitione deiciuntur—tamen habent tantbs motus, ut ea quae voluntaria sunt aut necessaria interdum aut certe ignorata videantur. toto igitur loco causarum explicate, ex earum differentia in magnis quidem causis vel oratorum vel philosophorum magna argumentorum suppetit copia; in vestris autem si non uberior, at fortasse subtilior. Privata enim iudicia maximarum quidem rerum in iuris consultorum mihi videntur esse prudentia. Nam et adsunt multum et adhibentur in consilia et patronis diligentibus ad eorum prudentiam confugientibus hastas ministrant.