# Topica 67

Cicero, Topica, 67. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cicero/topica/67
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cicero/topica/67
CTS URN: urn:cts:latinLit:phi0474.phi042.perseus-lat2:67

coniunctus huic causarum loco ille locus est qui efficitur ex causis. Vt enim causa quid sit effectum indicat, sic quod effectum est quae fuerit causa demonstrat. Hic locus suppeditare solet oratoribus et poetis, saepe etiam philosophis, sed eis qui ornate et copiose loqui possunt, mirabilem copiam dicendi, cum denuntiant quid ex quaque re sit futurum. Causarum enim cognitio cognitionem eventorum facit.

---

Cicero, Topica, ed. Augustus Samuel Wilkins. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi0474/phi042/phi0474.phi042.perseus-lat2.xml.
