Latin · ~2 min
urn:cts:latinLit:phi0474.phi042.perseus-lat2
Cicero, Topica 74
Not analysed yet
sed reliquis quoque rebus quas modo enumeravi quamquam in his nulla species virtutis est, tamen interdum confirmatur fides, si aut ars quaedam adhibetur—magna est enim vis ad persuadendum scientiae—aut usus; plerumque enim creditur eis qui experti sunt. facit etiam necessitas fidem, quae tum a corporibus tum ab animis nascitur. Nam et verberibus tormentis igni fatigati quae dicunt ea videtur veritas ipsa dicere, et quae perturbationibus animi, dolore cupiditate iracundia metu, quia necessitatis vim habent, adferunt auctoritatem et fidem.