Latin · ~2 min
urn:cts:latinLit:phi0474.phi042.perseus-lat2
Cicero, Topica 76
Not analysed yet
concursio autem fortuitorum talis est, ut si interventum est casu, cum aut ageretur aliquid quod proferendum non esset, aut diceretur. In hoc genere etiam illa est in Palamedem coniecta suspicionum proditionis multitudo; quod genus refutare interdum veritas vix potest. Huius etiam est generis fama vulgi, quoddam multitudinis testimonium. Quae autem virtute fidem faciunt ea bipertita sunt; ex quibus alterum natura valet alterum industria. Deorum enim virtus natura excellit, hominum autem industria.