# Topica 77

Cicero, Topica, 77. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cicero/topica/77
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cicero/topica/77
CTS URN: urn:cts:latinLit:phi0474.phi042.perseus-lat2:77

divina haec fere sunt testimonia: primum orationis — oracula enim ex eo ipso appellata sunt, quod inest his deorum oratio—; deinde rerum, in quibus insunt quasi quaedam opera divina: primum ipse mundus eiusque omnis ordo et ornatus; deinceps aerii volatus avium atque cantus; deinde eiusdem aeris sonitus et ardores multarumque rerum in terra portenta atque etiam per exta inventa praesensio; a dormientibus quoque multa significata visis. Quibus ex locis sumi interdum solent ad fidem faciendam testimonia deorum.

---

Cicero, Topica, ed. Augustus Samuel Wilkins. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi0474/phi042/phi0474.phi042.perseus-lat2.xml.
