# Topica 83

Cicero, Topica, 83. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cicero/topica/83
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cicero/topica/83
CTS URN: urn:cts:latinLit:phi0474.phi042.perseus-lat2:83

cum autem quid sit quaeritur, notio explicanda est et proprietas et divisio et partitio. Haec enim sunt definitioni attributa; additur etiam descriptio, quam χαρακτῆρα Graeci vocant. Notio sic quaeritur: sitne id aequum quod ei qui plus potest utile est. Proprietas sic: in hominemne solum cadat an etiam in beluas aegritudo. Divisio et eodem pacto partitio : triane genera bonorum sint. Descriptio, qualis sit avarus, qualis adsentator ceteraque eiusdem generis, in quibus et natura et vita describitur.

---

Cicero, Topica, ed. Augustus Samuel Wilkins. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi0474/phi042/phi0474.phi042.perseus-lat2.xml.
