# Topica 87

Cicero, Topica, 87. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cicero/topica/87
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cicero/topica/87
CTS URN: urn:cts:latinLit:phi0474.phi042.perseus-lat2:87

loci autem qui ad quasque quaestiones accommodati sint deinceps est videndum. Omnes illi quidem ad plerasque, sed alii ad alias, ut dixi, aptiores. Ad coniecturam igitur maxime apta quae ex causis, quae ex effectis, quae ex coniunctis sumi possunt. Ad definitionem autem pertinet ratio et scientia definiendi. Atque huic generi finitimum est illud quod appellari de eodem et de altero diximus, quod genus forma quaedam definitionis est; si enim quaeratur idemne sit pertinacia et perseverantia, definitionibus iudicandum est.

---

Cicero, Topica, ed. Augustus Samuel Wilkins. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi0474/phi042/phi0474.phi042.perseus-lat2.xml.
