# Topica 89

Cicero, Topica, 89. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cicero/topica/89
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cicero/topica/89
CTS URN: urn:cts:latinLit:phi0474.phi042.perseus-lat2:89

ad tertium genus quaestionis, in quo quale sit quaeritur, in comparationem ea cadunt quae paulo ante in comparationis loco enumerata sunt. In illud autem genus in quo de expetendo fugiendoque quaeritur adhibentur ea quae sunt aut animi aut corporis aut externa vel commoda vel incommoda. Itemque cum de honesto turpique quaeritur, ad animi bona aut mala omnis oratio dirigenda est.

---

Cicero, Topica, ed. Augustus Samuel Wilkins. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi0474/phi042/phi0474.phi042.perseus-lat2.xml.
