Latin · ~1 min
urn:cts:latinLit:phi0474.phi042.perseus-lat2
Cicero, Topica 9
Not analysed yet
sed ad id totum de quo disseritur tum definitio adhibetur, quae quasi involutum evolvit id de quo quaeritur; eius argumenti talis est formula: Ius civile est aequitas constituta eis qui eiusdem civitatis sunt ad res suas obtinendas; eius autem aequitatis utilis cognitio est; utilis ergo est iuris civilis scientia; —