Latin · ~3 min
90 to 91
Cicero, Topica 90-91
Not analysed yet
cum autem de aequo et iniquo disseritur, aequitatis loci conligentur. Hi cernuntur bipertito, et natura et instituto. Natura partes habet duas, tributionem sui cuique et ulciscendi ius. Institutio autem aequitatis tripertita est; una pars legitima est, altera conveniens, tertia moris vetustate firmata. de proposito satis multa, deinceps de causa pauciora dicenda sunt. Pleraque enim sunt ei cum proposito communia. Tria sunt genera causarum: iudici deliberationis laudationis. Quarum fines ipsi declarant quibus utendum locis sit. Nam iudici finis est ius, ex quo etiam nomen. Iuris autem partes tum expositae, cum aequitatis. Deliberandi finis utilitas, cuius eae partes quae modo expositae . Laudationis finis honestas, de qua item est ante dictum.