Latin · ~1 min
urn:cts:latinLit:phi0474.phi042.perseus-lat2
Cicero, Topica 99
Not analysed yet
huic generi, in quo et misericordia et iracundia et odium et invidia et ceterae animi adfectiones perturbantur, praecepta suppeditantur aliis libris, quos poteris mecum legere cum voles. Ad id autem quod te velle senseram, cumulate satis factum esse debet voluntati tuae.