Latin
urn:cts:latinLit:phi0474.phi049.perseus-lat2, Book 1
Cicero, Tusculanae Disputationes 1.102
Not analysed yet
viros commemoro: qualis tandem Lacaena? quae cum filium in proelium misisset et interfectum audisset, idcirco inquit genueram, ut esset, qui pro patria mortem non dubitaret occumbere. Esto: fortes et duri Spartiatae; magnam habet vim rei p. disciplina. quid? Cyrenaeum Theodorum, philosophum non ignobilem, nonne miramur? cui cum Lysimachus rex crucem minaretur, istis, quaeso inquit ista horribilia minitare purpuratis tuis: Theodori quidem nihil interest, humine an sublime putescat. Cuius hoc dicto admoneor, ut aliquid etiam de humatione et sepultura dicendum existimem, rem non difficilem, is praesertim cognitis, quae de nihil sentiendo paulo ante dicta sunt. de qua Socrates quidem quid senserit, apparet in eo libro in quo moritur, de quo iam tam multa diximus.