Latin
urn:cts:latinLit:phi0474.phi049.perseus-lat2, Book 1
Cicero, Tusculanae Disputationes 1.115
Not analysed yet
qua est sententia in Cresphonte usus Euripides: Nam nós decebat coétus celebrantís domum Lugére, ubi esset áliquis in lucem éditus, Humánae vitae vária reputantís mala; At, quí labores mórte finissét gravis, Hunc ómni amicos laúde et laetitia éxsequi. simile quiddam est in Consolatione Crantoris: ait enim Terinaeum quendam Elysium, cum graviter filii mortem maereret, venisse in psychomantium quaerentem, quae fuisset tantae calamitatis causa; huic in tabellis tris huius modi versiculos datos: Ignaris homines in vita mentibus errant: Euthynous potitur fatorum numine leto. Sic fuit utilius finiri ipsique tibique.