# Tusculanae Disputationes 1.115

Cicero, Tusculanae Disputationes, urn:cts:latinLit:phi0474.phi049.perseus-lat2, Book 1. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cicero/tusculanae-disputationes/1.115

qua est sententia in Cresphonte usus Euripides: Nam nós decebat coétus celebrantís domum Lugére, ubi esset áliquis in lucem éditus, Humánae vitae vária reputantís mala; At, quí labores mórte finissét gravis, Hunc ómni amicos laúde et laetitia éxsequi. simile quiddam est in Consolatione Crantoris: ait enim Terinaeum quendam Elysium, cum graviter filii mortem maereret, venisse in psychomantium quaerentem, quae fuisset tantae calamitatis causa; huic in tabellis tris huius modi versiculos datos: Ignaris homines in vita mentibus errant: Euthynous potitur fatorum numine leto. Sic fuit utilius finiri ipsique tibique.

---

Cicero, Tusculanae Disputationes, ed. Max Pohlenz. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi0474/phi049/phi0474.phi049.perseus-lat2.xml.
