Latin · ~2 min
urn:cts:latinLit:phi0474.phi049.perseus-lat2, Book 1
Cicero, Tusculanae Disputationes 1.117
Not analysed yet
nam si supremus ille dies non extinctionem, sed commutationem adfert loci, quid optabilius? sin autem perimit ac delet omnino, quid melius quam in mediis vitae laboribus obdormiscere et ita coniventem somno consopiri sempiterno? quod si fiat, melior Enni quam Solonis oratio. hic enim noster: nemo me lacrimis decoret inquit nec funera fletu faxit! at vero ille sapiens: Mors mea ne careat lacrimis: linquamus amicis Maerorem, ut celebrent funera cum gemitu.