Latin · ~2 min
urn:cts:latinLit:phi0474.phi049.perseus-lat2, Book 1
Cicero, Tusculanae Disputationes 1.69
Not analysed yet
quod aut frigore rigeant aut urantur calore; hic autem, ubi habitamus, non intermittit suo tempore Caelúm nitescere, árbores frondéscere, Vités laetificae pámpinis pubéscere, Ramí bacarum ubértate incurvéscere, Segetés largiri frúges, florere ómnia, Fontés scatere, herbis práta convestírier, tum multitudinem pecudum partim ad vescendum, partim ad cultus agrorum, partim ad vehendum, partim ad corpora vestienda, hominemque ipsum quasi contemplatorem caeli ac deorum cultorem atque hominis utilitati agros omnis et maria parentia—: