Latin · ~1 min
urn:cts:latinLit:phi0474.phi049.perseus-lat2, Book 1
Cicero, Tusculanae Disputationes 1.95
Not analysed yet
Contemnamus igitur omnis ineptias—quod enim levius huic levitati nomen inponam? —totamque vim bene vivendi in animi robore ac magnitudine et in omnium rerum humanarum contemptione ac despicientia et in omni virtute ponamus. nam nunc quidem cogitationibus mollissimis effeminamur, ut, si ante mors adventet quam Chaldaeorum promissa consecuti sumus, spoliati magnis quibusdam bonis, inlusi destitutique videamur.