Latin
urn:cts:latinLit:phi0474.phi049.perseus-lat2, Book 2
Cicero, Tusculanae Disputationes 2.19
Not analysed yet
ipsum enim Herculem viderat in Oeta magnitudine dolorum eiulantem. nihil igitur hunc virum sagittae, quas ab Hercule acceperat, tum consolabantur, cum E víperino mórsu venae víscerum Venéno inbutae taétros cruciatús cient. itaque exclamat auxilium expetens, mori cupiens; Heu, quí salsis fluctíbus mandet Me ex súblimo vertíce saxi! Iam iam ábsumor; confícit animam Vis vólneris, ulceris aéstus. difficile dictu videtur eum non in malo esse, et magno quidem, qui ita clamare cogatur.