# Tusculanae Disputationes 2.19

Cicero, Tusculanae Disputationes, urn:cts:latinLit:phi0474.phi049.perseus-lat2, Book 2. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cicero/tusculanae-disputationes/2.19

ipsum enim Herculem viderat in Oeta magnitudine dolorum eiulantem. nihil igitur hunc virum sagittae, quas ab Hercule acceperat, tum consolabantur, cum E víperino mórsu venae víscerum Venéno inbutae taétros cruciatús cient. itaque exclamat auxilium expetens, mori cupiens; Heu, quí salsis fluctíbus mandet Me ex súblimo vertíce saxi! Iam iam ábsumor; confícit animam Vis vólneris, ulceris aéstus. difficile dictu videtur eum non in malo esse, et magno quidem, qui ita clamare cogatur.

---

Cicero, Tusculanae Disputationes, ed. Max Pohlenz. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi0474/phi049/phi0474.phi049.perseus-lat2.xml.
