# Tusculanae Disputationes 2.20

Cicero, Tusculanae Disputationes, urn:cts:latinLit:phi0474.phi049.perseus-lat2, Book 2. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cicero/tusculanae-disputationes/2.20

Sed videamus Herculem ipsum, qui tum dolore frangebatur, cum inmortalitatem ipsa morte quaerebat: quas hic voces apud Sophoclem in Trachiniis edit! cui cum Deianira sanguine Centauri tinctam tunicam induisset inhaesissetque ea visceribus, ait ille: O múlta dictu grávia, perpessu áspera, Quae córpore exancláta atque animo pértuli! Nec míhi Iunonis térror inplacábilis Nec tántum invexit trístis Eurystheús mali, Quantum úna vaecors Oénei partu édita. Haec me ínretivit véste furiali ínscium, Quae látere inhaerens mórsu lacerat víscera Urgénsque graviter púlmonum haurit spíritus: Iam décolorem sánguinem omnem exórbuit. Sic córpus clade horríbili absumptum éxtabuit, Ipse ínligatus péste interimor téxtili. Hos nón hostilis déxtra, non Terra édita Molés Gigantum, nón biformato ímpetu Centaúrus ictus córpori inflixít meo, Non Gráia vis, non bárbara ulla inmánitas, Non saéva terris géns relegata últimis, Quas péragrans undique ómnem ecferitatem éxpuli, Sed féminae vir féminea interimór manu. O náte, vere hoc nómen usurpá patri, Ne me óccidentem mátris superet cáritas. Huc árripe ad me mánibus abstractám piis; Iam cérnam, mene an íllam potiorém putes.

---

Cicero, Tusculanae Disputationes, ed. Max Pohlenz. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi0474/phi049/phi0474.phi049.perseus-lat2.xml.
