Latin
urn:cts:latinLit:phi0474.phi049.perseus-lat2, Book 2
Cicero, Tusculanae Disputationes 2.23
Not analysed yet
Veniat Aeschylus, non poëta solum, sed etiam Pythagoreus; sic enim accepimus. quo modo fert apud eum Prometheus dolorem, quem excipit ob furtum Lemnium, Unde ígnis cluet mortálibus clam Divísus; eum doctús Prometheus Clepsísse dolo poenásque Iovi Fato éxpendisse suprémo? has igitur poenas pendens adfixus ad Caucasum dicit haec: Titánum suboles, sócia nostri sánguinis, Generáta Caelo, aspícite religatum ásperis Vinctúmque saxis, návem ut horrisonó freto Noctém paventes tímidi adnectunt návitae. Satúrnius me síc infixit Iúppiter, Iovísque numen Múlciberi adscivít manus. Hos ílle cuneos fábrica crudeli ínserens Perrúpit artus; quá miser sollértia Transvérberatus cástrum hoc Furiarum íncolo.