Latin
urn:cts:latinLit:phi0474.phi049.perseus-lat2, Book 2
Cicero, Tusculanae Disputationes 2.25
Not analysed yet
Sic me ípse viduus péstes excipio ánxias Amóre mortis términum anquiréns mali; Sed lónge a leto númine aspellór Iovis, Atque haéc vetusta, saéclis glomerata hórridis, Luctífica clades nóstro infixa est córpori; E quó liquatae sólis ardore éxcidunt Guttaé, quae saxa adsídue instillant Caúcasi. vix igitur posse videmur ita adfectum non miserum dicere et, si nunc miserum, certe dolorem malum.