Latin
urn:cts:latinLit:phi0474.phi049.perseus-lat2, Book 2
Cicero, Tusculanae Disputationes 2.39
Not analysed yet
non minus autem exercitatum :ubi tantum luctus continuatur, vide quam non flebiliter respondeat, rationem etiam adferat cur aequo animo sibi ferendum sit: Qui álteri exitiúm parat, Eum scíre oportet síbi paratum, péstem ut participét parem. abducet Patricoles, credo, ut conlocet in cubili, ut volnus obliget. siquidem homo esset; sed nihil vidi minus. quaerit enim, quid actum sit: Elóquere eloquere, rés Argivum proélio ut se sústinet. —Non pótest ecfari tántum dictis, quántum factis súppetit Labóris. quiesce igitur et volnus alliga. etiamsi Eurypylus posset, non posset Aesopus: Ubi fortuna Hectóris nostram acrem áciem inclinatám …et cetera explicat in dolore; sic est enim intemperans militaris in forti viro gloria. ergo haec veteranus miles facere poterit, doctus vir sapiensque non poterit?