Latin
urn:cts:latinLit:phi0474.phi049.perseus-lat2, Book 2
Cicero, Tusculanae Disputationes 2.49
Not analysed yet
(Pacuvius hoc melius quam Sophocles; apud illum enim perquam flebiliter Ulixes lamentatur in volnere); tamen huic leviter gementi illi ipsi, qui ferunt saucium, personae gravitatem intuentes non dubitant dicere: Tu quóque, Ulixes, quamquám graviter Cernímus ictum, nimis paéne animo es Mollí, qui consuetús in armis Aevom ágere …intellegit poëta prudens ferendi doloris consuetudinem esse non contemnendam magistram.