Latin · ~3 min
urn:cts:latinLit:phi0474.phi049.perseus-lat2, Book 2
Cicero, Tusculanae Disputationes 2.62
Not analysed yet
nihil agis, dolor! quamvis sis molestus, numquam te esse confitebor malum. Omninoque omnes clari et nobilitati labores continuo fiunt etiam tolerabiles. videmusne ,apud quos eorum ludorum, qui gymnici nominantur, magnus honos sit, nullum ab is, qui in id certamen descendant, devitari dolorem? apud quos autem venandi et equitandi laus viget, qui hanc petessunt, nullum fugiunt dolorem. quid de nostris ambitionibus, quid de cupiditate honorum loquar? quae flamma est, per quam non cucurrerint i qui haec olim punctis singulis colligebant? itaque semper Africanus Socraticum Xenophontem in manibus habebat, cuius in primis laudabat illud, quod diceret eosdem labores non esse aeque gravis imperatori et militi, quod ipse honos laborem leviorem faceret imperatorium.