Latin · ~3 min
urn:cts:latinLit:phi0474.phi049.perseus-lat2, Book 2
Cicero, Tusculanae Disputationes 2.67
Not analysed yet
ut enim si cui naviganti, praedones si insequantur, deus qui dixerit: eice te navi; praesto est qui excipiat: vel delphinus, ut Arionem Methymnaeum, vel equi Pelopis illi Neptunii, qui per undas currus suspensos rapuisse dicuntur, excipient te et quo velis perferent, omnem omittat timorem, sic urguentibus asperis et odiosis doloribus, si tanti sint, ut ferendi non sint, quo sit confugiendum, tu vides. Haec fere hoc tempore putavi esse dicenda. sed tu fortasse in sententia permanes. Minime vero, meque biduo duarum rerum, quas maxime timebam, spero liberatum metu. Cras ergo ad clepsydram; sic enim diximus, et tibi hoc video non posse deberi. Ita prorsus; et illud quidem ante meridiem, hoc eodem tempore. Sic faciemus tuisque optumis studiis obsequemur.